Franciscus Galton (16 Februarii 1822–17 Ianuarii 1911), Caroli Darwin semiconsobrinus, Erasmi Darwin nepos, tempore Victoriano fuit polymathes Anglicus, qui operatus est anthropologus, criminologus, eugeneticista, explorator tropicalis, geographus, inventor, meteorologus, proto-geneticista, psychomensor, homo numerorum peritus. Ab anno 1880, Registratorem machinam fabricavit.
In dignitatem equestriam anno 1909 receptus est; ab anno 1860 Regiae Societatis Londini socius fuerat. Galtonia, genus plantarum florentium, eius honoris causa nominatum est.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Galton spectant. |