Galeocerdo cuvier[2] est species selachimorphorum ordinis Carcharhiniformium et sola generis Galeocerdonis species exstans. Magnus macropraedator usque ad 5 metra longus crescere potest.[3] Multitudines in multis aquis tropicis temperatisque inveniuntur, praecipue circa insulas medii Oceani Pacifici.
Galeocerdo cuvier est venator solitarius et plerumque nocturnus. Diversissimam omnium selachimorphorum diaetam insigniter habet, nam crustaceis, piscibus, pinnipediis, avibus, dodecapodiformibus, testudinibus, hydrophiinis, odontocetis,[4] atque adeo minoribus selachimorphis vescitur. Fama est etiam quisquilias comedit,[5] varias res ab hominibus factas consumens, quae in eius stomacho manent. Galeocerdones cuvier, quamquam praedatores apicales, aliquando a gregibus orcorum capiuntur. Haec species in discrimen adducta habetur propter pinnationem selachimorphorum et piscationem ab hominibus effecta.
Quod ad exitiales in homines impetus attinet, Galeocerdonem cuvier solum Carcharodon carcharias superat.
Galeocerdo cuvier inter manes sacros (na ʻaumakua) a nonnullis Havaianis numeratur, qui credunt eorum oculis esse praecipuas perceptionis potestates.[6]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Galeocerdonem cuvier spectant. |
Vide "Galeocerdonem cuvier" apud Vicispecies. |