Hydrophis platurus in litore Costaricae

Animalia — Chordata
Classis : Reptilia 
Ordo : Squamata 
Subordo : Serpentes 
Familia : Elapidae 
Subfamilia : Hydrophiinae 
   
Palaeontologia
Miocaeno – Recens[1]
Territorium
Distributio geographica (viridis), praeter Hydrophem platurum, speciem pelagicam maxime divulgatam
Laticauda colubrina.
Laticauda laticaudata.
Aipysurus laevis.
'Hydrophis cyanocinctus.

Hydrophiinae sunt subfamilia anguium venenosorum familiae Elapidarum. In circumiectis maritimis plerumque habitant. Plurimae ad vitam plene aquaticam omnino accommodantur, et praeter serpentes generis Laticaudae, in terra bene movere nequeunt. In calidis aquis litoralibus ab Oceano Indico ad Oceanum Pacificum inventae, arte cum anguibus venenosis terrestribus in Australia coniunguntur.[2] Hydrophiinae in Oceano Atlantico non fiunt.[3]

Omnibus anguibus maritimis sunt caudae remiformes, et multis sunt corpora lateraliter complanata, quam ob rem anguillarum similes videntur. Piscium autem dissimiles, eis non sunt branchiae; ergo eis supra superficiem spirandum est. Cum cetaceis, inter vertebrata planissime aquatica sunt quae aerem suspirant.[4] In hoc grege taxinomico sunt species quibus sunt potentissimum omnium anguium venenum. Nonnullis autem sunt indoles clementes, qui solum irritati mordeant, cum alii hostiliores sint. Familiae hodie sunt sexaginta novem species in septendecim genera digestae.[5][6]

Descriptio

Plurimi hydrophiinarum adulti a 120 ad 150 centimetra longi crescunt,[7] et maximus, Hydrophis spiralis, usque ad 3 metra attingit.[8] Oculi sunt parvi, pupilla rotunda,[9] et plurimis sunt nares dorsaliter siti.[3] Calvaria a calvariis elapidarum terrestrium non multum differunt, quamquam eorum dentitio est aliquantulum primitiva, dentibus brevibus et (praeter Emydocephalum) usque ad duodeviginti dentibus minoribus post eos in maxilla.[4]

Hydrophiinae parvis piscibus et aliquando octopodis iuvenibus vescuntur. Saepe cum Platylepatibus ophiophilis consociantur, cirripediis maritimis, quae sese ad eorum cutim affigere solent.[10]

Cladogramma
Elapidae

Cobra


Hydrophiinae

Laticauda




Notechis





Emydocephalus



Aipysurus





Hydrelaps



Hydrophis







Cladogramma primas coniunctiones evolutionarias inter hydrophiinas variasque angues terrestres monstrat.

Nexus interni

Notae

  1. "Fossilworks: Hydrophiinae" .
  2. Hutchings, Pat (2008). The Great Barrier Reef: Biology, Environment and Management. Csiro Publishing. p. 345. ISBN 9780643099975 .
  3. 3.0 3.1 Mehrtens 1987.
  4. 4.0 4.1 Parker 1977.
  5. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named ITIS
  6. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named NRDB
  7. Stidworthy 1974.
  8. Fichter 1982.
  9. Ditmars 1933.
  10. Vernberg 2014: 186.

Bibliographia

Nexus externi

Situs scientifici:  • ITIS • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks