Wikidata Gabriel Aramontius
Res apud Vicidata repertae:
Gabriel Aramontius: imago
Gabriel Aramontius: imago
Gabriel Aramontius: subscriptio
Gabriel Aramontius: subscriptio
Nativitas: 1508; Nemausus
Obitus: 1553; Comitatus Provinciae
Patria: Francia
Gabriel Aramontius a Titiano anno 1541/1542 pictus (Pinacotheca Castelli Sfortiani Mediolanensis)

Gabriel Aramontius[1][2] seu Francogallice Gabriel de Luetz, baron d'Aramon[3] (Nemausi natus saeculo XVI ineunte; mortuus anno 1553/1554) fuit legatus regis Francorum Franciscus I.

Anno 1541 Aramontius in Italia variis modis secretioribus adiuvit Gulielmo Pelissier, regis legatus apud rem publicam Venetam. Quo subito anno 1542 a Venetis expulso, Aramontius cliens factus est Antonii Escalini(fr), legatus eiusdem regis ad aulam Ottomanicam et iuxta eum a Venetiis ad Constantinopolim profectus est.

Aramontium rex Franciscus (suadente Francisco de Tournon cardinali et ministro) bis Constantinopolim ad Sultanum Suleimanum magnificum misit. Ibi partim cum Gerardo Veltwijck, imperatoris Caroli V legato, partim contra eum agebat.

Anno 1546 exeunte in Turciam profecti sunt cum Aramontio Petrus Bellonius apothecarius et botanista, Ioannes Chesneau a secretis. Apud Aramontium inter annos 1547 et 1551 degerunt aut ab eo adiuti sunt Iacobus Gassot, Petrus Gyllius philologus, Gulielmus Postellus linguarum eruditus, Andreas Thevetus geographus, Nicolaus de Nicolay.

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Simplicius "Aramontius": Iacobus Augustus Thuanus, Historia sui temporis vol. 1 pp. 231, 317
  2. "Rammonius orator Galliae": Hugo Favolius, Hodoeporici Byzantini libri III (Lovanii, 1563) (f. 68r apud Google Books)
  3. Quidam Francogallice "de Luels", nonnulli "d'Aramont" scribunt: vide e.g. Tinguely (2000) p. 17

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]