Fretum Hudsonianum[1] (Anglice Hudson Strait; Francogallice détroit d'Hudson et détroit de Hudson) Oceanum Atlanticum et Mare Laboratorium cum Sinu Hudsonio in Canada coniugit. Quod fretum inter insulas Baffinensem et Nunavik(en) patet, eius aditu orientali per Caput Chidleiense(en) in Terra Nova et Terra Laboratoria et Insulam Resolution(en) ante Insulam Baffinensem indicato. Hoc corpus aquae est 750 fere chiliometra longum, peraeque 125 fere chiliometra latum, a 708 chiliometris in aditu orientali ad 240 chiliometra ad Sinum Deception varians.[2]
Fretum ex Henrico Hudsono appellatur, qui regionem anno 1610 in navi Discovery(en) exploravit.[3][4]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Fretum Hudsonianum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 62°29′36″N 71°57′43″W • GeoNames • Hudson_Strait Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |