Fidenae fuit oppidum antiquum in Latio situm.
Auctores antiqui Fidenas a regibus Albae Longae conditas esse tradunt.[1] Idem auctores de bellis cum Roma temporibus regum Romanorum et initio rei publicae Romanae nobis certiorem fecerunt. Sed quid earum rerum verum sit, nescimus. Anno 435 a.C.n. autem Fidenas a Romanis expugnatam esse satis constat.[2] Pauca deinde de Fidenis audimus. Sed anno 27 a.C.n. amphitheatrum ligneum collapsum est et multi spectatores necati sunt.[3]
Situs geographici et historici: Locus: 41°58′43″N 12°30′44″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Fidenas spectant. |