Potio amara. Pictura Adriani Brouweri annis 16301640 facta.
Exempla fastidii. Photographemata in libro The Expression of the Emotions in Man and Animals Caroli Darwinii (1872).

Fastidium[1] est animi motus qui rem reicit vel repudiat quae contagiosa fieri potest,[2] vel rem quae deformis, foeda, nefanda, taetra, turpis, vel iniucunda tantum videtur. Carolus Darwin in libro The Expression of the Emotions in Man and Animals ('Vultus animi motuum in hominibus et animalibus') opinionem proposuit fastidium esse sensum qui rem taetram attingit. Quod hominibus usu plerumque venit per sensum gustatús (aut in mundo externo percepti aut cogitatione ficti), et secundarie per rem quae sensum similem per sensum olfactionis, tactús, aut visús efficit. Musicis quidem fastidiosum cacophoniae sonorum dissonorum odium etiam movere potest. Investigationes scientificae nexús inter fastidium et morbos anxietatis sicut arachnophobia, haemophobia, et morbum obsessivum-compulsivum identidem inveniunt.[3]

Fastidium, unus e fundamentalibus animi motibus secundum theoriam Plutchikianam, a Paulo Rozin penitus investigatum est, qui invenit id vultum proprium evocare, unum e sex universalibus animi motús vultibus Ekmanianis. Fastidium, animi motibus timori, irae, tristitiaeque dissimile, cum decremento gradús venarum pulsús coniungitur.[4]

Mulier vultum fastidii ostendit.
Insula lateris laevi, operculo amoto. Figure 731 in Gray's Anatomy, libro Henricus Gray et Warren Harmon Lewis (1918). Cortex insularis est principalis neuronum structura quae se in animi motu fastidii implicat.[5][6][7]

Res quae fastidium eliciunt

Relatús sui et investigationes morum humanorum affirmant res quae fastidium eliciunt esse:

Notae

  1. In eodem fere campo semantico haec versantur vocabula: molestia, nausea, offensio, satietas, stomachus, taedium.
  2. Badour et Feldner 2016.
  3. Cisler et al. 2009.
  4. Rozin et McCauley 2000.
  5. Wicker et al. 2003.
  6. Sprengelmeyer et al. 1997.
  7. Calder et al. 2000.
  8. Curtis et Biran 2001.

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad fastidium spectant.