Vide etiam paginam discretivam: Erix (discretiva).
Vide etiam paginam discretivam: Mons Sancti Iuliani (discretiva).
Wikidata Eryx
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Italia
Locus: 38°2′15″N 12°35′15″E
Numerus incolarum: 26 089
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 47.34 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Pachecum, Drepanum, Custonachium, Busitum, Vallis Erycina

Tabula aut despectus

Eryx: situs
Eryx: situs
Eryx

Eryx[1][2] vel Erix,[1] olim Mons Sancti Iuliani (Italiane Erice; Sicule: Èrici) (alia nomina: Erucus[3], Eruca[4], Eryce[5] est urbs Italiae et municipium, in regione Sicilia ac in Consortio Libero Municipali Drepanitano situm. Urbani, qui (ex recensu anni 2011) 28 360 sunt, Erycini appellantur.[6]

Nomina urbis

Eryx[7] (-ycis, m.) sive Erucus[8], Eruca[9], Eryce[10], Mons Sancti Iuliani, Civitas Montis Sancti Iuliani.

Geographia

Eryx est mons etiam, in in angulo occidentali Siciliae situm.

Loca Erycina

Mons Eryx in altitudinem 751 m surgit, sed quia loca circumiecta aliis insignibus caret collibus, etiam altiorem quam est speciem praebet. Itaque ab antiquis cum Aetna (3320 m) comparabatur.[11]

Historia

De historia habitationis

A temporibus antiquissimis mons Eryx hominibus habitationem praebuit. In summo monte templum aedificatum erat supra hominum memoriam Aphroditae dicatum. Templum ab Aenea[12] aut ab Eryce,[13] Aphrodites et Butae filio, conditum esse fertur. Rebus mythologicis praetermissis, urbs Eryx antiqua videtur esse condita ab Elymis, qui olim ex Asia Minore in Siciliam occidentalem migraverant.[14] Itaque fuerunt qui sacra Aphroditae in templo facta orientalis originis notam prae se tulisse dicerent, nam hierodulos[15] et praesertim hierodulas putaverunt ad prostitutionem sacram se accommodasse. Quae quidem opinio iam obsoleta facta esse videtur studiis in testimoniorum fidem penetrantibus.[16]


Ecclesia Catholica Romana

Fractiones, vici et loci in municipio

Fractiones

Ballata, Casa Santa, Crocefissello, Napola, Pizzolungo, Rigaletta, San Cusumano, Torretta

Municipia finitima

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Erycem spectant.

Pinacotheca

Notae

  1. 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  2. Eryx (-ycis, m.), Mela 2.7.17; Plin. Nat. 3.90; Ov. Fasti 4.874; Verg. Aen. 1.570; et alibi.
  3. Cic. Verr. 2.22.115; Tac. Ann. 4.43; Flor. 1.18.
  4. Hazlitt, The Classical Gazetteer
  5. Hazlitt, The Classical Gazetteer
  6. Plin. Nat. 3.91.
  7. Eryx (-ycis, m.), Mela 2.7.17; Plin. Nat. 3.90; Ov. Fasti 4.874; Verg. Aen. 1.570; et alibi.
  8. Cic. Verr. 2.22.115; Tac. Ann. 4.43; Flor. 1.18.
  9. Hazlitt, The Classical Gazetteer
  10. Hazlitt, The Classical Gazetteer
  11. Polyb. 1.55; Mela 2.17.
  12. Strabo 13.608; Verg. Aen. 5.759.
  13. Serv. Aen. 1.570; Diod. 4.83.
  14. Thuc. 6.2; Strabo 13.608.
  15. Qui a Romanis servi Venerii dicti sunt; Cic. Verr. 2.3.87; 2.3.144; etc.
  16. De Eryce, v. Budin (2008: cap. 7.).

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!