Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Eporedia[1] (Italiane: Ivrea) est urbs Italiae et municipium, circiter 26 660 incolarum, in Regione Pedemontio, in Urbe metropolitana Taurinensi et in Agro Canavisio, historica ac geographica terra, situm.
Nomina Latina huius urbis sunt: Eporedia, (-ae, f.)[2][3][4][5][6][7][8] Augusta Eporedia, Eporegia, Eboreja, Evoria; etiam: Iporegia, Eboregia, Eboreia, Eperodia, Eporedia Salassiorum, Eporedia Salassorum, Eporeia, Hiporegia, Hipporegia, Iporeia, Iporejia, Ipporegia, Yporegia, Yporeia.[4][7][8][6]
Nomina latina incolarum sunt: Eporedienses (etiam: Eporegienses, Hyporegenses, Iporegienses, Iporigienses, Iporienses, Ipporeggienses, Ipporegienses, Ipporienses, Yborienses, Yporegenses, Yporegienses, Yporienses, Yporigenses, Ypporienses).[4][7][8][6]
Eporedia urbs princeps Agri Canapicensium est.
Eporedia statio in via Francigena fuit, quae in Aevo Medio peregrinos Romam duxit. In itinerario Sigerici, Eporedia, cum nomine Everi, statio XLV fuit.
Eporedia sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Eporediensis[4] est.
San Grato, Canton Vesco, Canton Vigna, La Sacca, Bellavista, Via Miniere-Via Jervis, zona Porta Torino-Stazione-Movicentro-Via Dora Baltea, Borghetto, Centro Storico, Crist, Porta Aosta-Sant'Antonio, San Pietro Martire, Via Sant'Ulderico, Lago Sirio, Prafagiolo, Canton Gabriel, Lago San Michele, Montodo-Monte della Guardia, Porta Vercelli, San Lorenzo, La Fiorana, San Giovanni, Canton Gillio, La Fornace, San Bernardo.
Albiano d'Ivrea, Banchette, Bollengo, Burolo, Cascinette d'Ivrea, Chiaverano, Fiorano Canavese, Montalto Dora, Pavone Canavese, Romano Canavese, Salerano Canavese, Strambino, Vestignè.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Eporediam spectant. |