Ennominae sunt maxima familiae Geometridarum papilionum subfamilia, 9700 specierum descriptarum in 1100 generibus habens. Plerique sunt minores, quamquam sunt qui satis magni fiant, ut Biston betularia. Haec subfamilia per totam orbem est diffusa. Quibusdam speciebus, quia folia plantarum voraciter comedere solent, homines infesti fiunt. Ennominas descripsit primus Philogenius Augustus Iosephus Duponchel anno 1845.
De nonnullarum tribuum statu contenditur. Boarmiini, exempli gratia, quandoque dilatantur ut Bistoninos, Bupalinos, Eranninos, Gnophinos, Melanolophinos, Phaseliinos, et Theriinos comprehendant. Nacophorini et Campaeini fortasse Lithininis miscendi, aut hi omnes tribui Ennominorum. Tribus Cassyminorum quandoque separatur, qui hic habentur in Abraxinis. Alsophilinae, quae subfamilia parva haberi solent, fortasse sunt gens novata ex Boarmiinis.[2]
Apomorphia, qua monophylia Ennominarum confirmatur, est ala posterior vena M2 carens,[3] cum quidam auctores eas monophyleticas negent, censeantque venam plus semel amissam.[4] Antennae maris bipectinatae, feminae simplices esse solent. Colore alarum species diversae sunt, sed maxima pars solet fusca aut fulva esse. Forma alae anterioris recta aut leviter curva, posterioris plene curva plerumque est.[5] Multis Ennominis maribus est pecten setarum in tertio segmento abdominali, fortasse ut odorem in tibiis posterioribus factum diffundat.
Erucae ennominae virgas aut folia imitantur et in ambulando scandendoque assidue serico utuntur.[6]
Ennominae in omnibus terrestribus regionibus habitant nisi polaribus terris et montibus summis. Erucae folia arborum edere solent.[7]
Tribus Baptini
Tribus Boarmiini
Tribus Bupalini
Tribus Caberini
Tribus Campaeini
Tribus Colotoini
Tribus Erannini
Tribus Gnophini
Tribus Gonodontini
Plurima genera nondum tribubus attribuuntur,[8] inter quae:
Anno 2019, prima eruca geometrida in succino Baltico a naturalistis Germanis inventa est. Descripta nomine Eogeometer vadens, magnitudinem 5 mm habebat, et opinio est aetatem esse 44 milies milia annorum, ex epocha Eocaena. Habetur indicium vetustissimum Ennominarum et proprie Boarminorum.[1] Adulti fossiles descripti in Ennominis sunt Miogeometrida chunjenshihi, inventus in Re Publica Dominiciana, qui vixit ante 15-20 milies milia annorum in epocha Miocaena anteriore aut media, et fortasse Problongos baudiliensis, ex Miocaeno posteriore Francogalliae, cum incertum sit an hic sit verus geometrida.[9]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ennominas spectant. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Fossilworks |