Gestio
Geographia
Egidiopolis[1] (Dacoromanice: Aiud, Hungarice: Nagyenyed, Theodisce: Straßburg am Mieresch) est oppidum Transsilvaniae (Romania) in Alba circulo. Egidiopolis in laudem Sancti Aegidii nominatum est. Ad Egidiopolin etiam vici Aiudul de Sus, Ciumbrud, Gâmbaș, Gârbova de Jos, Gârbova de Sus, Gârbovița, Măgina, Păgida, Sâncrai atque Țifra pertinent.
Usque ad annum 1919 Egidiopolis Comitatus Albensis civitas primaria fuit et ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuit. Dehinc pars Romaniae est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Egidiopolin spectant. |