Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Durocortorum Remorum[1] sive simplicius Remi[2] (-orum, m.pl., Francogallice Reims) est urbs Francica et praefecturae Matronae caput in regione Magni Orientis. Incolarum circiter 180 milia sunt. Oppidum a gente Remorum conditum mox anno 27 a.C.n. provinciae Belgicae ab Augusto nuper creatae caput factum estː ibi sedem habebat praeses provinciae, legatus Augusti pro praetore dictus.[3] Rex Francorum Chlodevechus Durocortori baptizatus est a Sancto Remigio anno 496. Ibi vinum Campanicum venundatur.
Durocortorum est sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, nomine Archidioecesis Remensis, et praesens archiepiscopus est Theodoricus Jordan.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Durocortorum spectant. |
![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 49°15′55″N 4°1′43″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Pleiades • "51454" apud INSEE • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |