Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Gesoriacum[1] sive Bononia[1][2][3] sive Bolonia in Francia[4] (Francice Boulogne-sur-Mer; Picardice Boulonne-su-Mér) est commune Francicum 43 310 incolarum (anno 2009) praefecturae Freti Calisii in provincia Septentrioni et Freto. Gesoriacum est arx Morinorum et portus haud mediocris. Aevo Romano urbs capitalis fuit civitatis Bononiensium.
Gesoriacum apud Oceanum Britannicum situm est, haud procul a Freto Morinis. Diu portus Britanniae proximus fuit.
Caesare consule, Belgae pagum Gesoriaci incolebant, qui Morinorum pagus (Morini, Celtice fere 'marini') appellabatur. Caesar proelium in Cantium ferre statuit. Ad legiones trans mare ferendas elegit portum, Itium appellatum, ubi classem paravit.
Gesoriacum postea conditum circum Portum Itium esse dicitur.
Caligula, cum bellum Siluris inferre intenderet, castra legionum circum Gesoriacum instruxit. Suetonius auctor refert Caligulam iussisse erectionem turris mirabilis altitudinis, Phari instar. Quae turris, ut creditur, ea fuit sexangula turris, quae etiam saeculo sexto decimo conspicua fuit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gesoriacum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 50°43′32″N 1°36′50″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • "62160" apud INSEE • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |