Don Giovanni ('Dominus Ioannes'), vel plene Il dissoluto punito, ossia il Don Giovanni (ad verbum 'Ganeo punitus, sive Dominus Ioannes') est opera musica in duos actus divisa, musica a Wolfgango Amadeo Mozart (K. 527) ad libellum Italianum Laurentii Da Ponte composita. Prima perfunctio a societate operatica Pragensi in Theatro Pragae[1] (Regium Statuum Bohemiae Theatrum appellatum) die 29 Octobris 1787 data est, compositore ducente.[2] Libello, sicut multis illius temporis libellis, titulus dramma giocoso ('drama iocosum') inscriptus est, nomen quod mixturam actionis seriae et comicae significat. Mozart compositioni in suo indice titulum "opera buffa" inscripsit. Quae opera, quamquam comica aliquando designata, comoediam, melodrama, et elementa ultra quae rerum natura patitur commiscet. Don Giovanni, quasi emporium in usitato repertorio operatico per orbem terrarum, gradum septimum in indice Operabase operarum frequentissime peractarum tenet.[3] Quae opera praeterea est scriptoribus philosophisque res frugifera.
Persona | Genus vocis | Primi perfunctores? Pragae, 29 Octobris 1787[4] Symphoniacorum magister: Wolfgangus Amadeus Mozart |
Primi perfunctores Vindobonae, 7 Maii 1788[5] Symphoniacorum magister: Wolfgangus Amadeus Mozart |
---|---|---|---|
Don Giovanni, nobilis iuvenis et dissolutissimus | baritonus | Ludovicus Bassi | Franciscus Albertarelli |
Leporello, servus Domini Ioannis | bassus | Felix Ponziani | Franciscus Benucci[6] |
Il Commendatore (Dominus Petrus) | bassus | Iosephus Lolli | Franciscus Bussani |
Donna Anna, filia, Domino Octavio desponsa | supranus | Teresa Saporiti | Aloysia Weber[7] |
Don Ottavio | tenor | Antonius Baglioni | Franciscus Morella |
Donna Elvira, domina Burgorum, a Domino Ioanne relicta | supranus | Catherina Micelli | Catherina Cavalieri[8] |
Masetto, rusticus | bassus[9] | Iosephus Lolli | Franciscus Bussani |
Zerlina, mulier rustico Masetto desponsa | supranus | Catherina Bondini[10] | Ludovica Mombelli |
Chorus: rustici, servi, dominae iuvenes, musici, daemones |
|
|
Num difficile audis? Vide adiutatum. |
Instrumenta orchestrae sunt:
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Dominum Ioannem spectant. |
Apollo et Hyacinthus K 38 · La finta semplice K 51 (46a) · Bastien und Bastienne K 50 (46b) · Mitridate, re di Ponto K 87 (74a) ·Ascanio in Alba K 111 · Il sogno di Scipione K 126 ·Lucio Silla K 135 ·La finta giardiniera K 196 ·Il re pastore K 208 ·Zaide K 344 (336b) ·Idomeneo K 366 ·Il ratto dal serraglio K 384 · L'oca del Cairo K 422 · Lo sposo deluso K 430 (424a) · Der Schauspieldirektor K 486 ·Le Nozze di Figaro K 492 · Don Giovanni K 527 · Così fan tutte K 588 · Il flauto magico K 620 ·La clemenza di Tito K 621 | |