Gestio
Coniunctiones urbium
Domocus (Graece: Δομοκός) est demus in regione ("peripheria") Graecia Media. Sedes administrativa est urbs homonyma, quae in montis declivitate sita Thessaliae planitiem perlustrat, ab urbe Lamia 36 chiliometris distans.
Demus in admininstratione anno 2010 reformanda (vide: Libellus Callicratis) ex tribus pristinis demis formatus est, qui nunc sunt "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα):[1]
Unitas popularis | Numerus incolarum[2] |
---|---|
Domocus (Δομοκός) | 5358 |
Thessaliotis (Θεσσαλιώτιδα) | 4359 |
Xynias (Ξυνιάδα) | 3482 |
Summa incolarum | 13199 |
Anno 1897 ad Domocum pugna cruenta Graeco-Turcici belli commissa est, cui manus Italiana, ut Graecos adiuvaret, Ricciotti Garibaldi duce interfuit. Inter voluntarios fuit Antonius Fratti, legatus apud Parlamentum Italianum, qui fortiter pugnando interfectus est.
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |