Vide etiam paginam discretivam: Demeter (discretiva)

Demeter, in regali solio sedens, Metaniram genibus nitentem manu benedicit, quae triticum triplicem porrigit, permanens arcanorum signum (Pictor Varrese, hydria figurarum rubrarum ca. 340 a.C.n., ex Apulia).

Demeter (-tros, f.)[1] (Graece Δημήτηρ) in religione et mythologia Graeca antiqua est dea materna et messis, quae frumentis fertilitatique terrae praesidet, telluris vegetationem alens.

Didrachma in insula Paro in Cycladibus facta Demetra repraesentat.

Demeter praeterea sanctitati matrimonii, legibus sacris, et circulo vitae mortisque praesidet. Ea et filia Persephone erant figurae maximi momenti in Mysteriis Eleusinis, quae pantheon Olympicum anteerant. In tabulis Graecis Mycenaeis Linearibus B ex tempore circa 1400–1200 a.C.n. Pyli inventis, "duae dominae et rex" idem esse ac Demeter, Persephone, Posidonque putantur.[2]

Triptolemus, Demeter, et Persephone. Pictura pictoris Triptolemi, circa 470 a.C.n.. Vas in Museo Lupariensi curatum.

Romani antiqui eam eandem ac deam suam Cererem habebant.

Alia nomina

Haec dea apud Graecos appellabatur Attice Δημήτηρ, Dorice Δαμάτηρ, Aeolice Δωμάτηρ,[3] Alia eius nomina et epitheta erant:

Coniuges et liberi

  1. Zeus
    1. Persephone
  2. Posidon
    1. Despoina
    2. Arion
  3. Iasion
    1. Pluto
    2. Philomelus
  4. Karmanor
    1. Eubuleus
    2. Chrysothemis
  5. Triptolemus
    1. Amphitheus I
  6. Oceanus
    1. Dmia[7]

Notae

  1. Dēmētēr, -tros. Itaque fortasse dativo Demetri, accusativo Demetra. Vide lexicon Gaffiot et CIL 10, 3685: "AEDEM DEMETROS". In libris recentibus genetivum Demetris aliquando reperitur.
  2. John Chadwick, The Mycenean World (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1976).
  3. Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940)
  4. Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940). Derivativa huius nominis—adiectivum Deoius et patronymicum Deois (i.e. Persephone)—apud Ovidium reperiuntur: Metamorphoses 8.758: "Deoia quercus"; 6.114: acc. "Deoida".
  5. Eustathius Thessalonicensis, scholia de Homero, 265.
  6. Themis fuit dea Geca antiqua, corpus ordinis divini. Rempublicam ordinavit, ordinemque socialem evocavit. Finley, The World of Odysseus, rev. ed. (Viking Press, 1978), p. 78, nota 82.
  7. Hesychius Alexandrinus s.v. Dmia.

Fontes

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Demetra spectant.