Cyclus (Graece plenius Κύκλος των νέων ἑπιγραμμάτων[1] "cyclus novorum epigrammatum") est anthologia poetica Graeca septem in tomis ab Agathia Myrinaeo medio saeculo VI congesta. Theodoro Cosmae filio decurioni dicata est.[2] Agathias ergo inter primos fuit, qui florilegia Graeca confecerint.
Ibi collecta sunt poemata epigrammatave eiusdem Agathiae plus quam centum, insuper scripta amicorum coaevorumque, Pauli Silentiarii, Macedonii consulis, Damocharidis, Ioannis Barbucalli, Iuliani Aegyptii, aliorum: quibus addi debent "scholastici" plures, Arabius, Eratosthenes, Leontius, Theaetetus, Nilus, insuper "referendarius" Irenaeus, "antecessor" Iulianus, "domesticus" Rufinus.[3] Cyclus per se deperditur sed plurima epigrammata ibi collecta in Anthologia Palatina servantur una cum praefatione metrica ab ipso Agathia scripta.[4]
Epigrammata in septem libros hoc modo distributa sunt:[5]