Pueri curiosi Antoniam Frissell photographam circumdant, eius camera aspicientes.

Curiositas (> cūriōsus ~ cura) est ingenium cum cogitatione investigatoria sicut exploratio et doctrina arte coniuncta, quae per observationem in hominibus aliisque animalibus manifesta est.[1][2] Cum omnibus evolutionis humanae aspectibus consociatur, in qua ratio discendi desideriique scientiae sollertiaeque accipiendae deducitur.[3]

Pueri respiciunt ad res quas eorum amici legunt videndas.
"Curiositas felem interfecit"" est locutio quae de curiositate monet.
Via dopamini in cerebro.
Laeva: cerebrum normale. Dextra: cerebrum AD laborans severam regionum in curiositate implicatorum degenerationem monstrat.
Turba loco calamitatis autocineticae in Czechoslovakia anno 1980 circumfunduntur.

Vocabulum curiositas adhiberi potest ad mores vel animi motus curiositatis significandos de cupiditate scientiae nuntiorumque adquirendorum. Curiositas ut mores animique motus per millennia vis agens putatur, non solum evolutionis humanae, sed innovationum in scientia, lingua, industria, negotii, omnibus quidem rebus culturae humanae.[4]

Nonnullae theoriae scientificae curiositatem explicare conantur, praecipue inter quas theoria impigritatis curiositatis (de incertitudine deminuenda), theoria excitationis optimae (de excitatione augenda), et theoria neurobiologiae (de praemiis in tractibus mesolimbicis dopamino sensis amplificandis).

Erro Curiosity Administrationis Nationalis Aeronauticae et Spatialis Laboratorii Scientifici Martiani, qui Martem planetam die 6 Augusti 2012 attigit, ex nomine Anglico pro curiositate appellabatur quod Clara Ma, discipula in Sunflower Elementary School Lenexae Kansiae, in certamine inter discipulos proposuit.[5]

Nexus interni

Notae

  1. Berlyne 1954.
  2. Berlyne 1955.
  3. Zuss 2012.
  4. Keller, Schneider, et Henderson 1994.
  5. "NASA Selects Student's Entry as New Mars Rover Name," Mars Science Laboratory, 27 Maii 2009.

Bibliographia