Curcuma (ex Arabico كركم kurkum) est genus circa octoginta specierum acceptarum in familiaZingiberacearum, quae insigniter C. longam condimentum et C. alismatifoliam continet. Post annum 1753, cum Linnaeus genus contraxit, circa 130 species iam descriptae sunt. Nonnullae autem descriptiones Latina diagnosi vel holotypo carent; ergo status multarum specierum suspecti obscurique manent. Prospectus classificationis taxinomicae, cum accommodatissimarum litterarum de speciebus Curcumae memoria, apud Wikispeciem[1] invenitur.