Quae linea cum prima linea congruit, A aut B aut C? In experimento conventientiae Aschiano homines saepe iudicium maioritatis acceperunt, etsi maioritas errabat.

Convenientia, sive fortasse conformitas, est ratio, qua homo suos habitús, fides, moresque ad gregis normas sociales vel sententias politicas accommodat.[1] Normae sunt certae regulae tacitae, quas grex singulorum inter se communicant et quae eorum interactiones cum aliis ducunt. Homines saepe sese societati congruere constituunt, potius quam cupiditates personales obsequendas, quia viam ire, quam alii fecerunt, saepe facilius est quam novam viam facere. Propensitas conveniendi in parvis gregibus et omni societate fit, atque ex gratiis et incitamentisque subtilibus (obnoxio mentis statú), vel ex rectis apertisque pressuris socialibus fieri potest. Convenientia fieri potest aliis praesentibuis vel cum singulus solus sit. Exempli gratia homines normas sociales accipere solent, cum cenant vel televisionem spectant, etiamsi soli sunt.

Manipulus tympanorum Legionem ducis Wellingtoniensis per vias Erquinghem-Lys in Septentrione praefecturá Franciae ad curiam municipalem ducit, ut milites claves oppidi accipiant. Ornatus et copiarum et musicorum gregariorum est apertum convenientiae signum.

Homines sese saepe accommodant, incolumitatem intra gregem appetentes, usitate gregem hominum sibi aetate, culturá, religione, vel statú educationalí similium. Quod saepe appellatur cogitatio gregis: exemplar cogitationis, cuius proprietates sunt fallacia sui, arcessita consensús fabrica, et convenientia aestimationum et ethicae gregis, quae realisticam aliorum cursuum actionis aestimationem neglegit. Qui gregi obsequi nolit, periculum reiectionis socialis tolerat. Convenientia saepe cum adulescentia et cultura iuvenum consociatur, sed homines omnium aetatum vitae valide afficit.[2]

Ovis atra in nonnullis culturis est metaphora anticonvenientiae.
Celebritas convenientiam implicat. Hic in Facebook 128 amici hanc paginam amant.

Quamquam pressura parium negativa patefieri potest, convenientia vel bona vel mala putari potest. Autocinetorum in definito viae latere agitatio convenientia utilis videri potest.[3] In circumiectis idoneis convenientia annis primae pueritatis sinit, ut puer discat et ergo proprios mores asciscat, qui necessarii sunt, ut se gerat et intra societatem recte crescat.[4] Convenientia formationem et sustentationem normarum socialium movet, et societates leniter secundum praedictiones operari iuvat, moribus adversis regulas non scriptas a se depulsis. Convenientia hoc sensu vis positiva percipi potest, quae pugnacitatem, infamiam, periculumque prohibet.

Quia convenientia est res gregaria, res haud alienae sicut gregis magnitudo, unanimitas, cohaerentia, status socialis, priora pignora, et opinio publica gradum convenientiae decernere iuvant, quem singulus exhibeat.

Salomo E. Asch, psychologus gestalt et psychologus socialis Polonico-Americanus, qui convenientiam insigniter indagavit, experimento conventientiae Aschiano innotuit.

Nexus interni

Notae

  1. Cialdini et Goldstein 2004.
  2. McLeod 2016.
  3. Aronson, Wilson, et Akert 2007.
  4. G. L. (1931), "Conformity," Peabody Journal of Education 8, no. 5 (Martius): 312. JSTOR 1488401. doi:10.1080/01619563109535026.

Bibliographia

Ornatús scholastici sunt apertum convenientiae signum

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad convenientiam spectant.