Mulierum Concursus (Anglice Women's March) fuit populi concursus die 21 Ianuarii 2017 in urbibus per totam orbem habitus, ad fovenda iura mulierum, leges de advenis corrigendas, iura LGBTQ quae dicuntur, ad tractandas inaequabilitates inter hominum et discrimen phyleticum stirpes, res laboratorum, res immigrationis et naturae circumiectae. Concursus primus et fortasse maximus erat Vasintoniae, et Women's March on Washington ('Mulierum Concursus in Vasintoniam') designatus, sed inde per orbem pansit.[1] Concursus more quasi spontaneo constitutus factus est postridie Donaldo Trump Civitatum Foederatarum praesidenti inaugurato, quem participes minacem in eorum causam esse ducent.[2] Scopus erat ut "primo offcii die nuntium audax regiminis administratoribus, necnon orbi terrarum, mittat, iura mulierum esse iura humana."[3]
Concursus paralleli eodem die habiti numero plurimi erant, 408 in Civitatibus Foederatis in actis diurnis relatis, et 168 in aliis nationibus.[4] In ipsa Vasintonia myriades hominum adduxit[5] et per cunctas Civitates Foederatas fere vicies novies centena milia, plures quam ullo die alio dissensionis demonstrandae per totam historiam Civitatum Foederatarum.[6]
The Pussyhat Project erat inceptum per Civitates Foeteratas ut pilei rubicundi intexerentur, in concursu gerendi.[7] Pussyhat significat fere "pileum felinum," et quidem angulos habent auribus felinis similes, quod etiam spectat ad alterum sensum huius pussy, nempe (tamquam Latine "porcus") cunnum. Trump enim, ut bene notum est, anno 2005 superbivit se impune mulieres "cunno prehendere" posse, et pileus symbolus erat vulvae vindicandae. Horum pileorum desiderium tantum erat ut netus lanenei rubicundi egestas esset.[8][9] Die concursuum NPR pileum cum pileis rubris et rostratis "FIat America Denuo Magna" quos Donaldo Trump faventes sumere solent contulit.[10]
Hi sunt inter loca quibus concursus habiti sunt:
Qui rem constituerent in animo habebant ut res similis fieret manifestationis die 28 Augusti 1963 habitae nomine Concursus in Vasintoniam pro Muneribus Quaestuosis, quo Martinus Lutherus King Jr., ante Monumentum Lincolnianum stans, orationem "I Have a Dream" habuit.[11] At non licuit hunc concursum ante id ipsum monumentum, quia inauguratio praesidis aliique greges locum iam reservaverant.[12]
Die 9 Decembris, nuntiatum est potestatem per litteras datam esse ut agmen a Via Independentiae ab angulo Capitolii proficisceretur, et per Forum Nationale iter faceret.[13]
Paene 2000 concursui Aquis Albis in Vasintonia intererant.[14]
Sicagi in Illinoesia propositum erat ut participes in Horto Grantino convenirent, ut primum esset contio, dein processio. At 50 000 hominum praedictis, reapse 250 000 convenisse coniectum est.[15] Hac de causa, processio sollemnis abrogata est, at participes nihilominus per mediam urbem concursu sponte procedebant.[16] Elisabeth Radford, quae inter constitutores erat, turbam allocuta est: "Nos convocavimus, vos convenistis. Iter processionis obruimus. Sicagum obruimus."[17]
Saltem 30 homines ad Sinum Paradisiacum in Antarctica iter fecerunt, quasi in concursu "pro pace, pro natura circumiecta," res quas tempestatem Antarcticam minari credunt inter consilia a Trump nuntiata.[18][19]
Fere 650 homines, quorum plerique advenae et mulieres erant, in Horto Hibiya Tokieno, multo plures quam 150 qui nomen dederant, convenerunt. Concursus ab Erica Summers Angelopolitana propositus et constitutus est, quae eo tempore in Iaponia iter faciebat.[20]