Wikidata Christianus Gotthilf Salzmann
Res apud Vicidata repertae:
Christianus Gotthilf Salzmann: imago
Christianus Gotthilf Salzmann: imago
Nativitas: 1 Iunii 1744; Sömmerda
Obitus: 31 Octobris 1811; Gualtherihusa
Patria: Dioecesis Moguntina

Familia

Proles: Philipp Salzmann, Ernestus Iulius Theodorus Salzmann

Christianus Gotthilf Salzmann (natus Sömmerda in Circulo Sömmerda die 1 Iunii 1744; mortuus Gualterihusae-Schnepfenthal in vico die 31 Octobris 1811) fuit paedagogus et parochus Germanicus. Filius eius Ernestus Iulius Theodorus Salzmann saltuarius et finitor illustris fuit.

Vita

[recensere | fontem recensere]

Ienae studuit theologiae, et parochus factus est in Rohrborn. Anno 1772 creatus est diaconus, et mox pastor apud Ecclesiam Sancti Andreae Erfordiae fuit. Ioannes Iacobus Russavius necnon Ioannes Bernardus Basedow eum tantopere inspiravit, qui summus scriptor paedagogicus fieret annoque 1791 vocaretur tamquam instructor religiosus et homo liturgicus ad institutum paedagogicum reformatorium nomine Philanthropini Dessaviam. Ibi complevit Karl von Karlsberg, oder über das menschliche Elend, mythistoriam paedagogicam (Lipsiae 1780–86, 6 vol.).

Anno 1784 fundavit in arvo sibi in Schnepfenthal empto scholam modernam cuius fama mox crescebatur. Etiam nunc Ludi Salzmann vocantur. Et nostris diebus exstat, ubi infantes praesertim linguas docentur. Eius opera paedagogica optima primo collecta sunt in editione Stuttgardiae confecta annis ab 1845 ad 1846 duodecim in voluminibus. In urbe Sömmerda in honorem eius anno 1894 monumentum erectum est.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Christianum G. Salzmann spectant.