Vexillum nationis Cherokeensis.
Sequoia, creator syllabarii Cherokeensis. Pictura a Henrico Inman circa 1830 picta.

Cherokeenses[1] (lingua sua ᎠᏂᏴᏫᏯᎢ Aniyvwiyaʔi vel ᏣᎳᎩ Tsalagi) sunt populus Amerindorum qui usque ad saeculum 18 in terris habitabat quae nunc sunt in civitatibus Virginia meridiana et orientali, Carolina Septentrionali orientali occidentalique, Carolina Meridiana septentrionali et occidentali, Tennesia meridiana et orientali, Georgia septentrionali, atque Alabama septentrionali et orientali in Civitatibus Foederatis. Hodie praecipue in Carolina Septentrionali et Oclahoma habitant. Natio Cherokeensis plus quam 300 000 hominum rite perscriptorum numeratur, hominum originis tantum Cherokeensis plus quam 800 000. Lingua Cherokeensium pars est gregis linguarum Iroquesiarum.

Bibliographia

Notae

  1. De nomine Latino, vide speciem quae Carex cherokeensis appellatur.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Cherokeenses spectant.