Radices Dauci carotae

Plantae — Angiospermae
Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Apiales 
Familia : Apiaceae 
Subfamilia : Apioideae 
Tribus : Scandiceae 
Subtribus : Daucinae 
Genus : Daucus 
Species : Daucus carota 
Subspecies : Daucus carota subspecies sativus 
(Hoffm.) Schübl., et G. Martens
   
Synonyma
*Carota sativa (Hoffm.) Rupr.
  • Daucus sativus (Hoffm.)

Carota (Graece καρωτόν), vel Latinitate classica daucum[1], atque in taxinomia scientifica Daucus carota subspecies sativus, est holus radicale, colore plerumque aurantium, quamquam cultivarietates purpurea, nigra, rubra, alba, flava exstant,[2][3][4] quarum omnes sunt domesticatae carotae ferae formae, in Europa et Asia meridiana occidentalique olim endemicae. Quae planta, ut videtur in Persia orta, primum foliorum seminumque causa colebatur. Usitatissime consumpta plantae pars est radix palaris, sed caules et folia etiam edulia sunt. Carota domestica pro radice palari magnopere aucto, sapidiori, minus ligneo a hominibus producta est.

Carotae cum caulibus et foliis.
Semina Dauci carotae subsp. maximi.
Daucus carota subsp. sativus e Dioscoride Vindobonensi.
Prima folia post germinationem.
Flores in quinque petalis, quinque staminibus, et omne calyce consistunt.
Carotae in Macello Medio Labacensi venditantur.

Daucus carota est planta biennis familiae Apiacearum, saepe umbelliferarum appellatarum. Rosettam foliorum primum evolvit, cum radicem palarem augeat. Cultivarietates quae rapide crescunt tris menses (nonaginta dies) post semina sata maturescunt, sed cultivarietates quae tarde crescunt alium mensem (centum et viginti dies) requirunt. Radicibus sunt multae summae carotenorum alpha et beta atque vitaminorum A, K, et B6.

Carota a millennio secundo a.C.n. colitur. In Graecia et Roma antiqua non radicum carnosorum comestibilium, sed seminum foliorumque suaveolentium causa saepius colebatur. Saeculo X vel serius cultivaritates hodiernae in Europam ex oriente importatae sunt. Solum cultivarietates rubrae flavaeque tunc notae sunt; carota enim aurantia saeculo XVII in Batavia selecta est.

Anno 2011 secundum Institutum alimoniae et agriculturae provehendae Consociationis Nationum, in orbe terrarum 35 658 000 tonnarum carotarum producta sunt, paene dimidia pars in Sinis.

Notae

  1. Plinii Nat. 26.88; 26.157; et alibi.
  2. Iorizzo, Massimo; Curaba, Julien; Pottorff, Marti; Ferruzzi, Mario G.; Simon, Philipp; Cavagnaro, Pablo F. (2020-08-07). "Carrot Anthocyanins Genetics and Genomics: Status and Perspectives to Improve Its Application for the Food Colorant Industry". Genes 11 (8): 906 .
  3. Iorizzo, Massimo; Senalik, Douglas A.; Ellison, Shelby L.; Grzebelus, Dariusz; Cavagnaro, Pablo F.; Allender, Charlotte; Brunet, Johanne; Spooner, David M. et al (2013). "Genetic structure and domestication of carrot (Daucus carota subsp. sativus) (Apiaceae)". American Journal of Botany 100 (5): 930–38 .
  4. Sifferlin 2013.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad carotas spectant.