Wikidata Carolus Monselet
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Monselet: imago
Carolus Monselet: imago
Nativitas: 30 Aprilis 1825; Portus Namnetum
Obitus: 19 Maii 1888; Lutetia
Patria: Francia

Memoria

Sepultura: Coemeterium Père Lachaise, Grave of Charles Monselet

Carolus, vulgo Charles Monselet (natus ad portum Namnetum die 30 Aprilis 1825; Lutetiae die 19 Maii 1888 mortuus), scriptor fuit anecdotorum historicorum litterariorumque necnon fabularum scaenicarum. In urbe natali et Burdigalae educatus, Lutetiae deinde habitabat.

Monselet in praefatione editionis Physiologie du goût se mirari confessus est vino nec Brillat-Savarin nec Grimod de la Reynière nec marchionem de Cussy meritam gravitatem adscribisse: Pourvu qu'il soit bon, ils n'en demandent pas davantage ("Si bonum sit, plura non requirunt")[1]

Fercula plura ad honorem Caroli Monselet nominata sunt.[2]

Scripta selecta

Carolus Monselet scriptor et ganeo: delineatio satyrica Andreae Gill
Gastronomica
Biographica
Memorabilia
Libelli periodici
Praefationes operibus aliorum
Libelli periodici

Notae

  1. Physiologie vol. 1 p. 23
  2. F. Tassard, "Hommage à Charles Monselet" in Revue culinaire (Iunio 1948) p. 160
  3. Vide "Le Gourmet" apud Vicipaediam Francogallicam

Bibliographia

Nexus externi