Imago sui (1907).
Domus Demuthiana Lancastriae Pennsylvaniae, ubi mortuus est, nunc Museum Demuthianum.

Carolus Henricus Buckius Demuth (Lancastriae Pennsylvaniae 8 Novembris 1883; ibidem 23 Octobris 1935) fuit artifex Americanus qui hydrochromata primum pingere solebat sed maturo vitae cursu picturae oleariae favere coepit, modum precisionismum appellatum excogitans.

Alumnus fuit academiae Collegii Frankliniani et Marshalliani, sed etiam in Universitate Drexeliana et Academia Bellarum Artium Pennsilvaniensi Philadelphiae studuit. Frequentavit praeterea academias Colarossi et Julian Lutetiae, ubi partes in scaena avant-garde egit.

Eius pictura notissima est Quinionem vidi aureum, titulo ex "The Great Figure," poemate Gulielmi Caroli Williams amici excerpto.

Opera selecta

Nexus interni

Notae

  1. Andrew Carnduff Ritchie, Charles Demuth (Novi Eboraci: Museum of Modern Art, 1950).

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Demuth spectant.