Carabella duobus malis cum velis triangularibus (Latinis dictis).

Carabella[1] vel caravella[2] est genus navis veliferae duobus vel tribus malis, quod plerumque in Lusitania, Hispania, et Italia saeculis a duodecimo ad quintum decimum in usu erat. Saeculo quinto decimo exeunte caraccae, ad navigationem naves meliores, carabellas expulerunt.

Pinta, Columbi carabella.

Bartholomaeus Dias duabus carabellis promontorium Bonae Spei attendit. In expeditione prima Columbi trium navium duae carabellae fuerunt, tertia autem et principalis caracca; Vascus Gama duabus carabellis et duabus caraccis in Indiam navigavit; expeditionis Magellanicae primae quattuor caraccae et una carabella participes fuerunt.

Notae

  1. Vox Italiana originis Lusitanae, interdum in textu Latino invenitur (Lilii Gyraldi Opera quae extant omnia, vol. I, Lugdini Batavorum 1696, p. 624; Petri Peckii Ad rem nauticam pertinentes commentarii, Amstelodami 1668, p.6; Ludovici Antonii Muratorii Antiquitates Italicae medii aevi, vol. V, Arretii 1774, p. 275). De carabo (i.e. nave) voce Latina mediaevali derivatur.
  2. Ioannis Baptistae Ricciolii(it) SI Geographia et hydrographia reformata, Venetiis 1672, p. 506; Muratorius ibidem.

Bibliographia

Nexus externi

Vide carabellam in Victionario.