Cāṇakyus vel Cāṇakya (Devanagari चाणक्यः ; circa 370–283 a.C.n.[1]) fuit magister, philosophus, oeconomus, iurista, et regalis consiliarius Indicus.[2]
Chanakya, postquam in Takṣaśila, antiqua dogmatis sede, docuit, ascensum ad dominationem tractavit Candraguptae iuvenis, primi Imperii Mauryani imperatoris. Late tradunt eum partes magni momenti egisse in constitutionem Imperii Mauryani, quod fuit primum imperium in historia ab archaeologia confirmatum quod plurimum subcontinentis Indici temperavit. Chanakya fuit pro primo ministro Chandraguptae et Bindusarae filii.
Kauṭilyus et Viṣnuguptus, nomina quibus Arthaśāstra, antiquus tractatus civilis Indicus, suum auctorem nominat, Cāṇakyo usitate tribuuntur.[3] Cāṇakyus praecursor in disciplinis oeconomica et scientia politica habetur, et sua opera putatur gravis oeconomicae classicae praecursor.[4][5][6][7] Canakyus saepe appellatus est Maclavellum Indicum, sed libri Cāṇakyilibros Maclavalli circa 1800 annos ante anteiverunt.[8] Sua opera, prope finem Domus Guptae amissa, iterum inventa sunt saeculo vicensimo ineunte.[5]
Duo Cāṇakyo tribuuntur libri: Arthaśāstra et Nītiśāstra, etiam appellatus Cāṇakya Niti. Arthaśāstra de singulis tractat propositorum monetariorum fiscaliumque, auxiliorum ad aerarium pertinens, negotiorum inter civitates, et artis belli gerendi. Nītiśāstra tractat perfectam vitae viam, et Cāṇakyi studium culturae Indicae patefacit. Cāṇakyus "nītisūtrā" ('dicta, breves sententias') evolvit, 455 sutras quae mores hominum ordinare proponunt, quorum circa 216 rājanīti, regulas ad administrandum regnum, perstringunt. Cāṇakyus ut videtur his sutris usus est ad parandum Chandraguptam aliosque discipulos in arte imperii regnandi.
Opera Cāṇakyi prope finem Imperii Guptani amissa sunt; iterum inventa sunt anno 1905 a Rudrapatnam Shamasastry bibliothecario Indico, qui ea anno 1909 divulgavit et anno 1915 Anglice vertit; post quem annum editiones et versiones plurimae confectae sunt. Saepimentum diplomaticum in Novo Dellio Cāṇakyapuri ad eius honorem appellatur.
Nonnullae legendi Canakyi adaptationes hodiernae eius fabulam in forma semifictionali enarrant, haec legenda evolventes. In Chandragupta (1911), ludo a Dwijendralal Ray scripto, Nanda rex Chandraguptam fratrem consanguineum in exsilium mittit, qui suum nomen exercitui Alexandri Magni dat. Deinde, Chanakya et Katyayan (priore primo ministro Magadhae) iuvantibus, Chandragupta Nandam vincit, quem Chanakya necat.[9]