Vide etiam paginam discretivam: Caius (discretiva)
Caius (natus die ignoto in Dalmatia - obiit die 22 Aprilis 296), fuit episcopus Romae ac Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 17 Decembris 283 [1]. Caius propinquus imperatoris Diocletiani erat. Sepulchrum eius cum inscriptione et anulus papae in catacumbis Sancti Callisti invenitur.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Caium spectant. |
![]() |