Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Burgus Sancti Sepulchri[1][2] (vel B.S. Sepulcri[3]) (alia nomina: Fanum Sancti Sepulcri; olim: Biturgia[1][4]) (Italiane: Sansepolcro) est urbs Italica ac municipium, circiter 16 110 incolarum, in Regione Tuscia, in Provincia Arretina ac in Valle Tiberina, historica ac geographica terra, situm. Urbani Biturgenses[1] vel Burgenses appellantur.
Burgus Sancti Sepulchri (seu Biturgia), cum Arretium et Cortona, sedes episcopalis est; nomen sedis episcopalis Dioecesis Arretina-Cortonensis-Biturgensis vel Dioecesis Arretina-Cortonensis-Burgi Sancti Sepulchri est. Olim, ab anno 1520 usque ad annum 1986, sedes episcopalis fuit et eius nomen fuit Dioecesis Burgi Sancti Sepulcri vel Biturgensis; ante annu 1520 civitas et territorius eius fuerunt in diocesi Civitatis Castelli.
Aboca, Basilica, Cignano, Giardino, Gragnano, Gricignano, Melello, Montagna, Pocaia, Santa Fiora, Trebbio, Vannocchia
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Burgum Sancti Sepulchri spectant. |