Bucerotidae (Graece buceros 'cornu bovinum') sunt familia avium in tropicis et subtropicis Africae, Asiae, et Melanesiae regionibus endemicarum. Quarum proprietas insignis est longum rostrum deorsum incurvans, cui saepissime clari colores sunt, aliquando casco in mandibula superiori sito. Bucerotidis est ren bilobatum. Solae aves sunt quarum prima et secunda vertebrae collis (atlas et axis proprie appellatae) coalescunt; quod ut videtur fulcrum rostro praebet.[1] Species sunt omnivora, quae fructibus parvisque animalibus plerumque vescuntur.
Bucerotidae magnitudine multum inter se variant. Minima species est Tockus hartlaubi, qui 32 centimatra longus et 99.1 grammata ponderis est.[2][3] Maxima species est Bucorvus leadbeateri Africae austrinae, qui medio est 3.77 chiliogrammata et usque ad 6.3 chiliogrammata ponderis esse potest, latitudine alarum 180 centimetra fere.[4][3][5] Inter species Bucorvi leadbeateri longitudine similes sunt Bucorvus abyssinicus, Buceros bicornis, et fortasse longissimus (fortasse plus quam 150 centimetra longus, plerumque propter pennas caudales extensas) Rhinoplax vigil.[6][7] Mares feminis semper maiores sunt, quamquam magnitudo variationis inter species variat. Praeterea, dimorphismus sexualis per partes corporis variat, nam variatio massae corporeae inter mares et feminas ab una ad 17 centesimas, variatio longitudinis rostrorum ab octo ad 30 centesimas, et variatio longitudinis alarum ab una ad 21 centesimas est.[8]
Bucerotidis sunt quinquaginta quinque fere species exstantes, quamquam nonnullae species crypticae findi possunt, ut fortasse in genere Tocko. Earum distributio geographica ab Africa Subsaharana et subcontinente Indica ad Philippinas et Insulas Salomonis extenditur, sed nullum genus in Africa et Asia ambabus invenitur. Plurimae sunt arboricolae, sed magnae species (generis Bucorvi), ut nomen significat, sunt terricolae savannae apertae. Tredecim ex viginti quattuour speciebus in Africa endemicis sunt terricolae silvarum apertarum et savannarum, et nonnullae etiam in circumiectis aridissimis fiunt; ceterae species solum silvas habitant. Quod ab Asia discrepat, ubi una species savannam apertam habitat, ceteraeque species silvicolae sunt.[9] Subcontinenti Indicae sunt decem species, quarum novem in India et civitatibus confinibus inveniuntur, cum Ocyceros gingalensis solum in Srilanca insula invenitur. Divulgatissima in subcontinente Indica species est Ocyceros birostris. Secundum International Union for Conservation of Nature (IUCN), Indonesiae sunt tredecim speciel bucerotidarum, quarum novem in Sumatra, et ceterae Sumbam Sulawesiam, Papuam, et Kalimantan habitant, cui insulae est eadem species Bucerotidarum ac in Sumatra, sed Buceros bicornis ibi non invenitur.[10] Aevo Neogeno (saltem aevo Miocaeno superiori), bucerotidae Africam Septentrionalem et Europam Meridanam habitabant; quarum fossilia in Maroco[11] et Bulgaria[12] inventa sunt.
Familia Bucerotidarum nomine Buceronia a Constantinus Samuele Rafinesque, polymathe Francico anno 1815 proposita est.[13][14] Sunt duae subfamiliae: Bucorvinae duos bucerotidas terrestres (Bucorvum leadbeateri et Bucorvum abyssinicum) in uno genere, et Bucerotinae cetera taxa continent. Omnes bucerotidae in ordine Coraciiformium circumscribuntur (qui etiam alcedinidas, coraciidas, upupidas, et meropidas continet). Bucerotidae autem in taxinomia Sibley-Ahlquistiana, ex Coraciiformibus amotae, in Bucerotiformes, suum ordinem proprium, digeruntur, subfamiliis ad gradum familiarem provectis. Quia paene sunt tam distantes a Coraciidis, Alcedinidis, et sociis quam a Trogonoformibus,[15] eruditi hunc ordinem elegunt ad eorum arbitrium et nutum, non ex traditionali usu taxinomico; certe autem bucerotidae extra Coraciiformes positae et intra Trogoniformes res falsa erit.
Hic est index specierum Bucerotidarum exstantium, ordine taxinomico perscriptarum.
Casca plurimarum specierum sunt levissima, spatium aere plenum continentia; Rhinoplax autem vigil cascum solidum habet, ex ebore bucerotidarum factum, quod magni aestimatur materies sculpturae in Sina et Iaponia. Pro arte netsuke caelandi adhibebatur.
Bucerotida Zazu nominatur persona in The Lion King, pellicula animata (1994), a Rowan Atkinson vocata.[16]
Imago unius bucerotiae pro deliciis propriis Democratic Action Party, unius e factionibus politicis in Malaesia, adhibebatur.
Buceros rhinoceros est animal civicum Sarawak, civitatis Malaesianae in Borneo sitae.
Buceros bicornis est avis civica Keralae, civitatis Indicae.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bucerotidas spectant. |
Vide "Bucerotidas" apud Vicispecies. |