Ioachimus Rossini, compositor aetatis belli cantus. Pictura Vincentii Camuccini circa 1815.

Bellus cantus (Italice bel canto 'cantus pulcher')[1] est notio plerumque operae musicaeque sacrae adhibita, cui sunt variae significationes multis explanationibus subiectae.[2] Primus verbi bel canto in Italia saeculo septimo decimo exeunte usus incidit cum urbano cantus exemplari adhiberetur quod se inter amatores musicae operaticae et sacrae ibi evolvebat. Inter compositores belli cantus sunt Vincentius Bellini, Caietanus Donizetti et Ioachimus Rossini. Verbum autem in usum latum medio saeculi proximi venit, cum opera seria, aria de capite, voxque castratorum erant flores aetatis.

Bello cantui medio saeculo undevicensimo fuit significatio disertior cum vetustius exemplar vocale Italicum a vehementioribus minusque suavibus cantus modis distingui coeperet. Hi novi cantus modi orti erant ob operas crescentes, quae tum erant magnificentissimae, plurimis cantoribus contra maiores densioresque adiunctiones orchestrales in theatris maioribus; sed tamen "dictionaria nec musica nec generalia [verbum bel canto] usque post 1900 definire conata sunt."[3] Verbum saeculo vicensimo uno incertum ambiguumque manet, atque saepe nostalgice ad evocandam amissam cantus memoriam recordatur.[4]

Historia verbi et variae definitiones

[recensere | fontem recensere]

Verbum bellus cantus ut hodie intellegitur ad modum vocalem spectat qui in Italia ortus est, per plurimum Europae per saeculum duodevicensimum obtinebat, et genere minus elaborato sed iam regnanti usque circa 1840 moratus est. Inter signa modi belli cantus fuerunt:

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Inter constructiones similes Italianas ad rem pertinentes sunt bellezze del canto et bell’arte del canto.
  2. Stark, James (2003). Bel Canto: A History of Vocal Pedagogy. University of Toronto Press. ISBN 978-0-8020-8614-3 
  3. Anglice "neither musical nor general dictionaries saw fit to attempt [a] definition [of bel canto] until after 1900" (Duey 1951).
  4. Philip A. Duey, Bel Canto in Its Golden Age (Da Capo Press, 1951), ISBN 978-1-4067-5437-7.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Alii fontes

[recensere | fontem recensere]

Commentarii

[recensere | fontem recensere]

Res digitizatae

[recensere | fontem recensere]