Bellona (-ae, f.), cuius nomen antiquum fuit Duellona[1] veterrima dea Romana belli, soror (interdum uxor aut filia) Martis erat et deae Graecae 'Ενυώ,-όος (Enyo) vulgo adsimulabatur. In primis furorem bellicum referebat quo bellator in caede, sui oblitus, saevit. Itaque nonnumquam inter numina inferna memoratur[2]. E primo bello Mithridatico milites Sullani cum captivis reduces cultum cuiusdam deae Asiaticae Ma vocatae Romam introduxerunt, quae Bellonae adsimulata est[3] ne religio a more maiorum abhorrens reiceretur. Novus cultus sub patrocinio Magnae Matris, quae ex Asia iam anno 204 a.C.n. venerat et cuius orgia similia erant, sese occultavit ita ut Ma/Bellona "pedisequa" Cybelae in quadam inscriptione vocata sit[4]. Ostiae templum Bellonae intra campum Magnae Matris prope Attideum aedificatum erat[5]. Sectatores deae Bellonae in collegio hastiferum sociabantur.
Dea galeata et cristata[6], Bellona sive hastam sive flagellum[7] tenebat, quod potius insigne deorum infernorum erat. Cruore enim gaudebat[8]. Sic P. Vergilius Maro poeta eam in Aeneidem inducit :
In pugna quadam adversus Etruscos Appius Claudius Caecus templum deae Bellonae vovit, si victoriam daret. Victis hostibus aedes in Campo Martio extra moenia Urbis aedificata est, quod fieri solebat in numinibus bellicis, ne bellum civile intra muros cierent. Appius templum ipse dedicavit anno 296 a.C.n., cum consul iterum esset. In quo templo senatus saepe habitus est[10], praesertim cum senatores legatos exterarum nationum vel imperatores Romanos velut triumphum petituros audire vellent, quibus nisi imperio deposito in Urbem ingredi non licebat. Item, cum Romani longinquis hostibus bellum indicebant, ad quorum fines ire non iam expediebat, in area ante templum fetialis populi Romani hastam supra Columnam bellicam in agrum a captivo redemptum atque ideo agrum hosticum iudicatum rite iaciebat[11]. Quem ritum imperator Marcus Aurelius adhuc observabat[12].
Dies natalis huius templi (3 Iunii) Bellonae festus remansit.
Imagines Bellonae in Musaeo Iconographico Warburgiano