Arnobius

Vide etiam paginam discretivam: Arnobius (nomen)

Arnobius Maior sive Arnobius Afer[1] (mortuus circa annum 330) fuit circa annum 300 rhetor in Sicca Veneria in Numidia.

Cum Arnobius initio fuisset strenuus religionis Christianae inimicus, tamen visione ad fidem Christianam est conversus. Quod episcopus de conversione subitanea dubitavit, Arnobius paulo post persecutionem Diocletianam confectam apologiam adhuc conservatam nomine Disputationes adversus gentes sive Adversus nationes conscripsit, ut fidem suam demonstraret. Nihilominus papa Gelasius opera Arnobii, quia theologia eius ab orthodoxia decretisque concilii Nicaeni discreparet, damnavit atque in Indicem librorum prohibitorum[2] rettulit.

Scriptor semipelagianus Arnobius Junior, episcopus in Gallia circa annum 450, ab eo distinguendus est.

Opera

Vide Arnobius apud Vicifontem.

Bibliographia

Notae

  1. Aliae nominis formae: Arnobius Rhetor, Arnobius Orator, Arnobius de Sicca, Arnobius Africanus, Arnobius Apher, Arnobius Apologeta (cf. CERL Thesaurus)
  2. Qui tum inscriptus erat "decretum De Libris Recipiendis et Non Recipiendis "