Laeva, alveis nigris: naves balaenatoriae. Dextra, alveis rubris: navis balaenationis observandae. Islandia, 2011.

Balaenatio[1][2] est venatio balaenarum operum hominibus utilium causá, inter quae caro balaenarum et adeps balaenarum, quae in oleum balaenarum converti potest, quod oleum vicissim in conversione industriali magni momenti erat.

Balaenatio, ab ordinatis hominum gregibus ante annum 875 effecta, ante saeculum sextum decimum fuit principalis victus in litoralibus Hispaniae Franciaeque regionibus. Qui usus per orbem terrarum mox extendebatur ut magis magisque negotio et opibus naturalibus fructuosus fieret. Nonnullis mundi oceanis secundum itinera migrationis multitudo balaenarum praecipue magna erat, quam permultae naves balaenatoriae petebant, ac balaenatio usque ad ultima saeculi vicensimi decennia extendebatur. Multae autem civitates, propter deminutionem nonnullarum balaenarum specierum paene ad exstinctionem, balaenationem ante 1969 prohibebant, qui usus per orbem terrarum olim patens annis 1980 exeuntibus paene desiniit.

Balaenatio insulae Danes? iuxta Castellum Skokloster?. Una e primis picturis balaenationis notis, ab Abrahamo Speeck anno 1634 picta .
Caelatura saeculi duodevicensimi balaaenatores Nederlandicos balaenas mysticetus in Arctica venantís monstrat.
Balaenatores Nederlandici iuxta Svalbardum. Una e primis picturis balaenationis notis, a Bonaventura Peeters circa annum 1645 picta.
Navis balaenatoria hodierna in Germania.
Balaenae annis ab 2010 ad 2014 captae, civitate digestae.
Tesserae ludi laminarum? ossibus balaenarum in Germania factae.
Numeri balaenarum captarum per annum, summis USSR emendatis comprehensis; fonti sunt data per species computata.

Prima balaenationis genera abhinc annorum 5000 aut antea excogitata sunt.[3] Multae communitates litorales cetaceis diu utuntur. Ante annos 1930 plus quam 50 000 balaenarum per annum interficiebantur.[4] International Whaling Commission? (IWC) propter extremam balaenarum deminutionem balaenationem commercialem anno 1986 prohibuit.[5]

Balaenatio hodierna magnopere disputatur. Canada, Islandia, Iaponia, Norvegia, Russia, Corea Meridiana, Civitates Foederatae, et Groenlandia Faeroaeque, terrae Daniae obnoxiae, saeculo vicensimo uno venationem balaenarum iam sinunt. Civitates quae balaenationi commerciali favent, insigniter Islandia, Iaponia, et Norvegia, prohibitiones certarum balaenarum captarum ab IWC promulgatas, levare volunt.[6] Civitates autem quae balenationem reprehendunt, gregesque circumiecta defendentes, prohibitioni levandae adversantur. Secundum leges moratorii IWC, balaenatio aboriginalis sinitur, subsistentiae causá.[7] Observatio balaenarum negotium magni momenti in compluribus orbis terrarum regionibus nonnulla decennia est; nam in nonnullis civitatibus venationem balaenarum reposuit, sed in aliis civitatibus, ambo genera negotii simul exsistunt, non sine certa anxietate. Cetacea (praecipue Orcini orca) iam capiuntur viva ut in magnis aquariis exhibeantur.

Balaenatio temporibus praehistoricis in aquis litoralibus coepit. Prima balaenationis picturae sunt petroglypha Bangudae in loco neolithico Coreano, fortasse abhinc annorum 8000 factae.[8] Quae imagines sunt prima balaenationis indicia nota.[9] Venatio et collectio praehistoricae, quamquam in Arctica minimum effectum oecologicum habuisse late putantur, oecologiam aqua dulcis fortasse mutaverunt.[10] Multae civitates quibus balaenatio olim erat res magni momenti, sicut Nederlandia, Scotia, et Argentina, a balaena iamdudum abstinent. Canada autem, cum Islandia, Iaponia, Norvegia, Russia, Corea Meridiana, Civitatibus Foederatis, et Groenlandia Faeroisque, terris Daniae obnoxiis, saeculo vicensimo uno iam venantur.

Inter species quas venatores praecipue petunt sunt Balaenoptera acutorostrata et bonaerensis,[11] Delphinapterus leucas, Monodon monoceros,[12] et adeo Globicephala macrorhynchus et melas, quae inter minimas balaenarum species sunt. Pauciores Eschrichtius robustus, Balaenoptera borealis, Balaenoptera physalus, Balaena mysticetus, Balaenoptera brydei, edeni, et omurai, Physeter macrocephalus, et Megaptera novaeangliae quoque interficiuntur.

Nexus interni

Notae

  1. Carolus Du Fresne Du Cange, Glossarium mediae et infimae latinitatis 1840:550, s.v. balenatio.
  2. Etiam in silva quasi Davidis Morgan: "cetaria venatio [Bauer]; captura balaenarum (Helf.)."
  3. whaling. 2001 .
  4. Francis 2015.
  5. Commercial Whaling. . iwc.int .
  6. ABC News. Japan, Norway Move to End Whaling Ban. . ABC News .
  7. Aboriginal substance whaling. . About Whales and Dolphins 
  8. Roman 2006: 24.
  9. Mannino et al. 2015.
  10. Douglas et al. 2015.
  11. Total Catches. . iwc.int 
  12. Witting 2017.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad balaenationem spectant.