Avialae (portmanteau: 'avium alae') est cladus dinosauriorum volantium qui aves, sola dinosauria viva, comprehendit. Plerumque definitur omnia dinosauria theropoda avibus hodiernis artius quam deinonychosauriis conecta, quamquam definitiones aliae aliquando adhibentur.
archaeopteryx lithographica, e membro Solnhofensi in Bavaria temporis Iurassici exeuntis inventa, est prima avialarum nota cui fortasse erat facultas volandi per se.[2] Nonnullae autem avialae ex Iurassico exeunti in Formatione Tiaojishan in Sinis recentius inventae sunt, quae abhinc annorum 160 milliones vixerunt.[3][4]
Situs scientifici: • Fossilworks |