Autocurrus armatus,[1] currus armatus,[2] covinus (ignivomus),[3] covinus (automatarius),[3] essedum loricatum,[3] vel currus loricatus[4] est vehiculum militare quod catenis vehitur, cannonibus compluribus provisum. Consistit in alveo et turri. Turris, in qua canno principalis est, torquetur.
Tres vel quattuor homines in autocurru armato vehuntur: gubernator, qui in alveo sedet, commandarius, iaculator, et onerator, si autocurrui armato nullum systema onerandi automaticum est.
Autocurribus armatis hodiernis sunt mobilitas optima, vis maxima, et computatra navigandi, quae etiam satellitum adiuvantur.
Inter Primum Bellum Mundanum autocurrus armatus inventus est. Die 8 Augusti 1918 autocurrus armati Francorum apud Samarobrivam acies Germanorum perrumperunt. Hoc factum postea initium cladis Germaniae videbatur.
Vide etiam: Portus
Vide etiam: Aëroportus, helicopterarium et heliportus Aërostates
Aërodynes
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad autocurrus armatos spectant. |