Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Apricena[1] (-ae, f.) seu Procina[2][3][4] (-ae, f.) (alia nomina: Aprocina[5], Apricina[6], Precina[7]) (Italiane: Apricena) est Urbs Italiae et municipium, circiter 13 410 incolarum, in Regione Apulia et in Provincia Fodiana situm. Urbani Procinenses appellantur.
Sententia urbis est: CENA DAT ET APER NOMEN TIBI APRICENA.
Aprocina in plano iacet, in radicibus Gargani, ubi frumentum, oleum et vitis coluntur. Fabula narrat Apricenam a Frederico Secundo conditam esse, sed vero iam antea castra Romanorum ibi fuerunt. Sunt qui arbitrentur locum iam aetate praehistorica habitatum fuisse, nam constat apud cavam Dell'Erba hominem antiquissimum repertum esse.
Aprocinae tres ecclesiae sunt: rosarii?, matri ecclesiam? et sanctam familiam?. Extra urbem locus sanctus est: "mater sancta dei coronatura"? Municipium ad Dioecesem Sancti Severi pertinet.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Apricenam spectant. |