Wikidata Allen Ginsberg
Res apud Vicidata repertae:
Allen Ginsberg: imago
Allen Ginsberg: imago
Allen Ginsberg: subscriptio
Allen Ginsberg: subscriptio
Nativitas: 3 Iunii 1926; Novarcum
Obitus: 5 Aprilis 1997; East Village
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Irwin Allen Ginsberg

Familia

Genitores: Louis Ginsberg;
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: BNai Israel Cemetery

Irwin Allen Ginsberg (3 Iunii 19265 Aprilis 1997) fuit poeta Americanus, qui inter praestantes personas annorum 1950 et contraculturae annorum 1960 numeratur. Qui poeta aetatis Beat Generation vehementer militarismo, materialismo oeconomico, infestationi sexuali repugnavit. Poesi confessionali et praecipue poemate epico "Howl" innotuit, in quo perniciosam potestatem capitalismi et conformismi Americani vituperavit.[1][2]

Praeconium de Mantra-Rock Dance, quo Ginsberg cum gregibus rock commendatur.

In "Howl" Ginsberg sexualitatem suam et suas cum variis maribus, sicut diuturno socio Petro Orlovsky, coniunctiones exhibet.[3] Itaque dixit Clayton W. Horn iudex nihil obsceni in "Howl" esse: "Si quis suum vocabularium ad euphemismos vacuos et innocuos redigere cogatur, num de ulla preli vel orationis libertate agatur?"[4]

Ginsberg, homo Buddhismo dedicatus, multa et magna studia religionum orientalium exercuit. Vitam modestam vixit, a scrutariis vestes emptitavit, in conclavibus humilibus in East Village Novi Eboraci habitavit.[5] Unus ex maximis praeceptoribus eius fuit Venerabilis Chögyam Trungpa, Buddhista Tibetanus, qui institutum Naropa (quae nunc Universitas Naropana dicitur) in urbe Coloratensi Boulder condidit.[6] Ginsberg et Anna Waldman poetria a Trungpa impulsi scholam "Poeticae Disincorporatae" Iacobi Kerouac anno 1974 instituerunt.[7]

Ginsberg multa per decennia particeps fuit non violentarum reclamationum politicarum contra bellum Vietnamiense, bellum adversus drogas multaque alia taedia factarum.[8] "September on Jessore Road" poema, quo animos ad angustias profugorum Bangladesiorum convertit, exemplo est impigrae adsiduitatis, qua Ginsberg "politicae imperiosae et insectationi inpotentium reclamat."[9]

The Fall of America ('Conlapsus Americae'), corpus poematum, anno 1974 praemium nationale librorum poeticarum abstulit. Anno 1979 clipeum aureum circuli National Arts Club accepit et in Academiam artium et litterarum Americanam inductus est.[10] Praeterea anno 1995 libro Cosmopolitan Greetings: Poems 1986–1992 particeps fuit cartaminis finalis praemii Pulitzerani.[11]


Opera

Nexus interni

Notae

  1. Ginsberg 2000b: xx-xxi; De Grazia 1992: 330–331.
  2. Programma televisificum de Ginsburg.
  3. Kramer 1968: 43–46; Miles 1989: 178–179.
  4. "Would there be any freedom of press or speech if one must reduce his vocabulary to vapid innocuous euphemisms?" De Grazia 1992: 338.
  5. the allen ginsberg project (biography).
  6. Miles 2001: 440–444.
  7. Miles, 454–455.
  8. Ginsberg, Deliberate Prose, praefatio Eduardi Sanders, p. xxi.
  9. Helen Vendler, Books: A Lifelong Poem Including History, The New Yorker, 13 Ianuarii 1986, p. 81: "imperial politics, and persecution of the powerless."
  10. Miles 2001:484.
  11. "The Pulitzer Prizes | Poetry". Pulitzer.org .

Bibliographia

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad Allen Ginsberg spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Allen Ginsberg spectant.