Alanus Ginsberg anno 1979.

"Howl" ('Ululatus') est poema ab Alano Ginsberg plerumque anno 1955 compositum, pars Howl and Other Poems corporis poematum Ginsbergianorum anni 1956 editi, et Carolo Solomon dicatum. Textus insignissime incipit: "Optimos aetatis meae mentes ab insania destructos vidi."[1]

Ginsberg "Howl" componere coepit anno 1954. In Archivo Pauli Blackburn in Universitate Californiensi Didacopoli conservato, poeta audiri potest, prima poematis exemplaria consociatis litterariis legens. "Howl" unum ex magnis litterarum Americanarum operibus[2][3] cum grege scriptorum prostratorum consociatis late habetur.[3]

Fabula "Howl" ut poesis activa concepta et in lucem prolatum esse a Laurentio Ferlinghetti, poeta qui City Lights Bookstore tum exercebat, falsus est. Illud commentum, a Ferlinghetti excogitatum, fuit pars patrocinii per iudicium de obscenitate suscepti, quod Ferlingetti tum subibat. Poemate prolato, ipse et Shigeyoshi Murao, administrator tabernae, litterarum obscenarum disseminandarum arguti sunt, amboque apprehensi sunt. Iudex autem Clayton W. Horn die 3 Octobris 1957 decrevit poema obscenum non esse.[4]

Notae

  1. "I saw the best minds of my generation destroyed by madness."
  2. Raskin 2004:223.
  3. 3.0 3.1 Savage 2008.
  4. Morgan et Peters 2006:xiii.

Bibliographia

Nexus externi