Colophon libri Algazeli de vita sua. MS Istanbul, Shehid Ali Pasha 1712, Anno Hegirae 509 = 1115-1116.

Algazelus vel Algazel (Arabice et Persice ابو حامد محمد ابن محمد الغزالی Abū Ḥāmid Muḥammad ibn Muḥammad al-Ghazālī) (natus Susiis die 5 Iulii[1] 1057; mortuus ibidem die 19 Decembris 1111) fuit Persicus[2] theologus, iuris peritus, philosophus, et mysticus Islamicus.

Algazalus aliquando ab historicis potentissimus Mussulmanus post Muhammad prophetam Islamicum appellatus est.[3] Appellaverunt autem alii eius motum a scientia ad fidem progressui scientifico Islamico detrimentum.[4] Praeter opera quae cursum philsophiae Islamicae mutaverunt (primus Neoplatonismus Islamicus, qui in philosophia Hellenistica conditus creverat, exempli gratia, tam felice ab Algazelo refutatus tam numquam refectus est), orthodoxum eius temporis Islam et Sufismum conexuit.[3] Orthodoxi quidem theologi in viis suis iam ambulabant, itidem mystici, sed omnes sensum evolverunt aestimationis mutuae, qui fecit ut nulla condemnatio generalis ab his contra usus illorum fieri posset.[3]

Vita

Natus est Algazelus anno 1058 Susiis in urbe provinciae Chorasaniae in Perside (hodierna Irania). Patre, sufi more maiorum, Algazelus et Ahmad Ghazali, frater minor natu, pueri mortuo, amicus familiae pueros paucos annos tutus est. Anno autem 1070, Algazelus et frater Gorgan ad urbem migraverunt ut discipuli in madrassa, schola Islamica, operam darent, ubi fiqh (iurisprudentia Islamica) iuxta Ahmad ibn Muhammad Rādkānī et Abu'l Qāsim Jurjānī studebat. Circa septem annos post, ad Susia revertus est.

Suum primum iter magni momenti, ad Nisapurum, circa 1080 factum est, ipso viginti tres annos agente. Ibi factus est discipulus Abu'l Ma'ālī Juwaynī (hoc est, Imam al-Haramayn vel Magister Urbium Sanctissimarum) viri doctissimi Mussulmani. Hoc autem anno 1085 mortuo, ille ad curiam Nizamul Mulk Tusi, potentis sultanarum Selgiukidarum veziri, migravit; qui, animo ab eius eruditione commoto, eum anno 1090 principalem professorem in Nizamiyya (eximia universitate) Bagdatensi creavit, ubi clarissimus magister acroases prae plus quam 300 discipulis faciebat. Omnes per terras Islamicas, populo gratissimus factus est.

Anno 1095 autem discrimen fidei passus est. Sedem universitariam relinquens, a Bagdato discessit, peregrinationem sacram praetendens. Nonnullos annos Damasci et Hierosolymis commorabatur, atque Meccam et Medinam anno 1096 visitavit. Divitias deponens atque paupertatem et Sufismum sibi adsumens, ad Susia redivit, ubi nonnullos annos vitam umbratilem degit, usque ad 1106, cum in Nizamiyyah Nisapurensi cursum scholasticum breviter daret. Deinde iterum Susia reversus est, ubi mansit usque ad mortem, Decembri 1111. Filium unum habuit, nomine Abdu'l Rahman Allam.

Opera

Alchemia Beatitudinis, versio Persica Incohaerentiae philosophorum, liber manu scriptus anno 1308 nunc in Bibliotheca Nationale Francica

Plus quam septuaginta libros scripsit, ut ipse in epistula dixit, de theologia, de philosophia, de iure.

Notae

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Ghazali, The Columbia Encyclopedia, ed. 6a, 2006.
  3. 3.0 3.1 3.2 William Montgomery Watt, The Faith and Practice of Al-Ghazali (Londinii: George Allen and Unwin Ltd., 1953), 14–16.
  4. A. Sawwaf, al-Ghazali: Etude sur la réforme Ghazalienne dans l’histoire de son développement (Fribourg: 1962).

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Algazelum spectant.