Dum autocinetum celerius it, sonus motri mutat.

Acceleratio[1] est quantitas vectorialis physica, symbolo persaepe denotata, quae velocitatis fluxionem dat. Eius mensurae unitas est distantia per tempus quadratum divisa, quae in systemate unitatium SI usitate unitatibus m/s² datur, h.e. metris per secundum temporis quadratum divisis.

Definitio

In mechanica classica, mediocris acceleratio vectoris computari licet per formulam

ubi commutatio velocitatis divisa est per tempus in quo haec commutatio effecitur.

Instantanea autem acceleratio secundum differentialem formulam mathematice ita definitur:

ubi instantaneam corporis velocitatem in tempore t denotat.

Definiri quoque potest fluxio accelerationis:

Notae

  1. Accelerātiō, -ōnis f. Aliter adceleratio. Vide Oxford Latin Dictionary et Rhetorica ad Herennium 3.23: "Continuatio est orationis enuntiandae a<d>celeratio clamosa."

Nexus interni

Nexus externi