Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Tabula aut despectus
Quebecum[1] est provincia Canadae et patria nationis Quebecensium. Quebeci quasi 8'000'000 incolae sunt, teste Statisticis Canadiensibus anno 2011, id quod est 24 centesimae populi totius Canadiensis. Quebecum in orientali Canadae parte oritur, iuxta Sancti Laurentii flumen.
Lingua Francogallica sola lingua publica Quebeco constat, sic ut Quebecum principalis communitas Francophonica in America Septentrionali exstat. Sola provincia Canadiensis est in qua lingua Anglica publica non est; est alia, Novum Brunsvicum in qua duae sunt linguae publicae, quarum una est lingua Francogallica.
Caput provinciae est Urbs Quebeci, sicut urbs prima est Mons Regius.
Incolae Quebeci Latine "Quebecenses" appellantur.
Praesens minister primus huius provinciae est Franciscus Legault.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Quebecum spectant (Québec, Quebec). |
| ||||