Emmelina monodactyla (Pterophorinae: Pterophorini)

Animalia — Arthropoda
Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Superfamilia : Pterophoroidea 
Familia : Pterophoridae 
Zeller, 1841
   
Palaeontologia
Chattian–Present
Subdivisiones: Subfamiliae
*Agdistinae
Species typica
Pterophorus pentadactyla Linnaeus, 1758

Pterophoridae sunt familia lepidopterorum quibus sunt alae inusitate mutatae. Pertinent ad Apoditrysia, sicut maiores papiliones, sed eorum dissimiles minusculae sunt et olim inter "microlepidoptera" digerebantur. Familia a Carolo Linnaeo anno 1758 erecta est. Typus familiae est Pterophorus pentadactyla.

Descriptio et oecologia

Pupa Platyptiliae tetradactylae (Pterophorinae: Platyptiliini).

Anteriores Pterophoridarum alae plerumque in duobus asseribus curvatis consistunt, cum laxis saetis post. Quae collocatio collocationis Alucitidarum similis leviter sunt, sed Alucitidis sunt plures plumae symmetricae. Alae posteriores similes videntur, sed eis sunt tres asseres. Alae in paucis generibus usitatiorum lepidopterorum alarum similes sunt.

Pterophoridae magni momenti oeconomici sunt Platyptilia carduidactyla, pestis Cynarae cardunculae in California, cum Platyptilia pica[1] et Stenoptilodes antirrhina plantas ornamentales Pelargonium x hortorum et Antirrhinum majus proprie laedere possint. Aliae Pterophoridae actores continentiae biologicae adhibentur ad species plantarum invasivarum: Lantanophaga pusillidactyla contra Lantganam camaram, Oidaematophorus beneficus contra Ageratinam ripariam, Hellinsia balanotes contra Baccharem halimifoliam,[2] et Wheeleria spilodactylus contra Marrubium vulgare.[3]

Evolutio

Fossilia ex Merrifieldia genere ex Oligocaeno Franciae exstantia agnoscuntur.[4][5]

Taxinomia

Parvus lepidopterorum grex in genere Agdistopis saepe subfamilia Macropiratinarum intra Pterophoridas esse putatur, sed investigationes recentes indicant hunc gregem esse familiam separatam.

Pterophoridae inter subfamilias, tribus, et genera sic infra digeruntur,[6] cum aliquot speciebus.

Subfamilia Agdistinae

Subfamilia Ochyroticinae

Subfamilia Deuterocopinae Gielis, 1993

Subfamilia Pterophorinae Zeller, 1841

Platyptilia celidotus (Pterophorinae: Platyptiliini).
Platyptilia falcatalis (Pterophorinae: Platyptiliini).
Stenodacma wahlbergi (Pterophorinae: Oxyptilini).
Stangeia xerodes (Pterophorinae: Oxyptilini).

Notae

  1. MDA (1980)
  2. Palmer et Haseler 1992.
  3. Baker 2002.
  4. L. Bigot, A. Nel, et J. Nel. 1986, "Description de la première espèce fossile connue de Ptérophore (Lepidoptera Pterophoridae)," Alexanor 14: 283–88.
  5. Sohn, Jae-Cheon; Labandeira, Conrad; Davis, Donald; Mitter, Charles (2012-04-30). "An annotated catalog of fossil and subfossil Lepidoptera (Insecta: Holometabola) of the world". Zootaxa 3286 (1): 1 .
  6. Gielis, Cees (2000-05-31). "Division of the Pterophoridae into Tribes (Lepidoptera)". Quadrifina 3: 57–60 

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Pterophoridas spectant.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks