Pelecanus occidentalis

Animalia — Chordata
Classis : Aves 
Ordo : Pelecaniformes 
Sharpe, 1891
   
Subdivisiones: Familiae
(({subdivision))}

Pelecaniformes est ordo avium aquaticarum magnitudinis mediae et magnae quae omnem per orbem taerrarum reperiuntur. Plurimis est nudus saccus gularis, naresque factae sunt merae incisurae inutiles, ut eis per os spirare necesse est. Piscibus, lolliginibus, aliaque vita maritima vescuntur. Nidificatio est colonialis, sed aves singulae sunt monogamae?. Iuvenes sunt altriciales, sese ex ovis excludentes inopes, plerumque nudi. Panno feturae? carent.

Inter Pelecaniformes olim digerebantur Fregatidae, Sulidae, Phalacrocoracidae, Anhingidae, Phaethontidae, sed studia molecularia et morphologica monstrant eas non cognatas artas esse; potius, in suis ordinibus proprie ponuntur: Phaethontiformibus et Suliformibus.[1]

Classificatio hodierna

Classificatio ab International Ornithological Committee die 2 Ianuarii 2012 instituta pelicaniformes cum Balaenicipitidis, Scopidis, Threskiornithidis, et Ardeidis digerit.[2]

Pelecaniformes

Threskiornithidae




Ardeidae




Scopidae




Balaenicipitidae



Pelecanidae






Notae

  1. Jarvis, E.D. et al. (2014) "Whole-genome analyses resolve early branches in the tree of life of modern birds." Science, 346 (6215): 1320–31. doi:10.1126/science.1253451.
  2. International Ornithological Committee (2 Ianuarii 012). "Ibises to Pelicans & Cormorants". IOC World Bird Names: Version 2.11. WorldBirdNames.org .

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Pelecaniformes spectant.
Vide "Pelecaniformes" apud Vicispecies.