Lophophorata est superphylum ad quod animalia lophophorum possidentia pertinent, tria scilicet phyla: Brachiopoda, Bryozoa et Phoronida[1].
Lophophorus est corona tentaculorum cavum interius coelomaticum habens; ad respirandum et ad vescendum animalibus servit, qui tentaculis lophophori utuntur ad colligendas particulas parvas quae in aqua maris inveniuntur.
Nomen Lophophoratorum ad substituendum loco Tentaculatorum Elisabetha Henrietta Hyman zoologa Americana introduxit[2]. Nomen Tentaculatorum, etiamsi nonnumquam ad idem superphylum significandum sumitur, reapse primo ad classem Ctenophororum designandam a Ioanne Frederico Gustavo von Eschscholtz creatum est, postea vero a Bertholdo Hatschek ad Brachiopoda, Phoronida, Bryozoa (=Ectoprocta) et Kamptozoa (=Entoprocta) includenda usum est[3].
In stratis Cambricis Lophophorata basalia inventa sunt, characteres Brachiopodorum et Phoronidorum simul exhibentes[4]. Lophophorata autem pars Lophotrochozoorum sunt.