Gastridiota adoxima est subtropica papilionum species familiae Bombycidarum, in Australia orientali a Montibus Bunya et Montville in Terra Reginae australi ad Novam Cambriam Australem boreo-orientalem endemica.
Latitudo alarum est circa 30 mm. Adulti omne in corpore sunt fusci.
Larvae speciebus Fici Australiani vescuntur. Eae sunt cinereae et maculosae, maculis flavis praeditae. Eis sunt in segmentis abdominalibus primo, secundo, ultimoque tuberculae coloriferae, caput flavum, et cornu flavum in cauda.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gastridiotam adoximam spectant. (hic nexus fractus videtur) |
Vide "Gastridiota adoxima" apud Vicispecies. |