Orthetrum sabina aliud anisopterum, generis Neurothemis, praedatur.
Nematodum familiae Mononchidarum alium singulum eiusdem familiae edit.
Magnus pelophylax parvum pelophylactem comedit.
Anthropophagia in Brasilia: Caelatura Theodori de Bry pro relatione Ioannis Staden suae captivitatis anno 1557 divulgata.

Cannibalismus[1] est victu consumptio omnis aut partis unius singuli ab alio singulo eiusdem speciei. Singuli eiusdem speciei consumere, moresve cannibalisticos etiam monstrare, est communis interactio oecologica inter animalia, quae in plus quam 1500 specierum observatur.[2]

Cannibalismus autem non solum (ut homines olim credebant) extremae victus inopiae vel temporum artificialium aut non naturalium causa, sed etiam in usitatis circumiectis naturalibus in variis speciebus fit.[2][3][4]

Cannibalismus pervulgatus videtur praecipue in oecosystematibus aquaticis, ubi usque nonaginta centesimae fere organismorum nonnumquam in eorum orbe vitae biologica cannibales sunt. Cannibalismus non solum in speciebus carnivoris, sed etiam in herbivoris detrivorisque reperitur.[3]

Varietas cannibalismi quae ad homines pertinet est anthropophagia.

Notae

  1. E Caníbales, Hispanico Caribaeorum nomine, gentis Indorum Occidentalium, cuius mos fortasse erat anthropophagia, vicissim ex Hispanico canibal vel caribal 'homo ferox'.
  2. 2.0 2.1 Polis 1981.
  3. 3.0 3.1 Fox 1975.
  4. Elgar et Crespi.

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad cannibalismum spectant.