Sporangium unius Phycomycetis sp.

Fungi — Zygomycota
C. Moreau 1954 (informale)
Classis : Zygomycetes 
Winter 1881
   
Subdivisiones: Ordines
Mucoromycotina:
  • Endogonales
  • Mucorales
  • Mortierellales

Kickxellomycotina:

  • Asellariales
  • Kickxellales
  • Dimargaritales
  • Harpellales

Entomophthoromycotina:

  • Entomophthorales

Zoopagomycotina:

  • Zoopagales
Zygosporangium immaturum fungi Rhizopi ex binis gametangiis fusis oritur, formam iugi monstrans.
Sporangia unius speciei fungorum ordinis Mucoralium super persicum crescunt.

Zygomycota, vel fungi zygotici,[1] sunt obsoleta regni Fungorum divisio vel phylum, cuius partes inter phyla Mucoromycota et Zoopagomycota nunc digeruntur.[2] Circa 1060 species descriptae sunt.[3] Plurimae habitatione naturali sunt terrestres, in solo vel super tabescentem plantarum vel animalium materiem crescentes. Nonnullae sunt parasiti plantarum, insectorum, parvorumque animalium, cum aliae coniunctiones symbioticas cum plantis habeant.[4] Hyphae zygomycetarum coenocyticae esse possunt, saepta faciens solum ubi gametae hyphas mortuas concludunt. Zygomycota non iam a mycologis rite agnoscuntur, quia vere monophyletica non esse putantur.[2]

Etymologia

Nomen Zygomycota zygosporangia attingit, usitate a speciebus huius cladi facta, ubi sphaericae zygosporae resistentes per reproductionem sexualem generantur. Zygos, Graece 'coniunctione' et 'iugum' significans, fusionem binorum filorum hyphalium attingit, quae has sporas gignit, et -mycota est suffixum quod certam fungorum divisionem attingit.[5]

Notae

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. 2.0 2.1 Spatafora, Joseph W.; Chang, Ying; Benny, Gerald L.; Lazarus, Katy; Smith, Matthew E.; Berbee, Mary L.; Bonito, Gregory; Corradi, Nicolas et al (2016). "A phylum-level phylogenetic classification of zygomycete fungi based on genome-scale data". Mycologia 108 (5): 1028–46 .
  3. Krogh, David (2010). Biology: A Guide to the Natural World. Benjamin-Cummings P. p. 409. ISBN 978-0-321-61655-5 .
  4. Raven, P. H.; Evert, R. F.; Eichhorn, S. E. (2005). "Fungi". Biology of plants (septima ed.). W. H. Freeman. pp. 268–9. ISBN 978-0716762843 .
  5. David Moore; Geoffrey D. Robson; Anthony P. J. Trinci (14 Iulii 2011). 21st Century Guidebook to Fungi. Cantabrigiae: Cambridge University Press. p. 52. ISBN 978-1-107-00676-8 .

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Zygomycota spectant.
Vide "Zygomycota" apud Vicispecies.
Situs scientifici: Tropicos • ITIS • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks