Wikidata Victor Alexander de Otto
Res apud Vicidata repertae:
Victor Alexander de Otto: imago
Victor Alexander de Otto: imago
Nativitas: 20 Martii 1852; Haganoa
Obitus: 26 Iulii 1912; Dresda
Patria: Imperium Germanicum

Victor Alexander de (Theod. von) Otto (natus 20 Martii 1852 oppido Großenhain (Saxonia), mortuus 26 Iulii 1912 Dresdae) iurisprudens et vir publicus Saxoniae fuit.

Iuventus et munus

Pater eius mercator fuit. Otto, postquam maturitatem in schola Sancti Afrae Misniae adeptus est, Heidelbergae Lipsiaeque iurisprudentiae studebat et brevi tempore anno 1874 primam probationem accepit et doctor promotus est. Lipsiae referendarius fuit et anno 1879 secundam probationem accepit. Deinde iudex adiutor (anno 1879), deinde (1880) iudex Dresdae laboravit. Ab anno 1884 iudex adiutor in iudicio supremo Saxoniae fuit. Ab anno 1888 Otto, qui etiam multa opera iurisprudentiae publicabat, in Administerio Saxoniae Iustitiae laboravit et celeriter promotus est. Ab anno 1891 inter alia in collegio fuit, quod probationes iurisconsultorum reformaret. Praeterea multas leges Saxoniae composuit.

Cursus honorum

Anno 1902 Albert I rex Saxoniae eum novum Administrum Iustitiae nominavit. Et administer leges magno momento tulit, i.a. et legem de suffragio populi augendo(1909): Ita et pauperiores cives legatos senatus terrae creare potuerunt. Praeterea lex promulgatat est de puellis instituendis. Anno 1907 nobilitatus est et praeses honoris causa societatis iudicum Saxoniae electus est. 1 Decembris 1910 de Otto etiam praeses ministrorum Saxoniae nominatus est, quem honorem ad mortem tulit. [1].

Nexus externi

Notae

  1. Vita de Otto administerio Saxoniae Iustitiae edita (lingua Theodisca)
Insigne Saxoniae
Insigne Saxoniae

Annis 1806 - 1952

Bernhardus de Lindenau |Julius Traugott de Könneritz |Carolus Braun |Gustavus Friedrich Held |Ferdinandus de Zschinsky |Fridericus Ferdinandus de Beust |Ioannes Paulus de Falkenstein |Ricardus de Friesen |Alfredus de Fabrice |Carolus de Gerber |Julius Ioannes de Tümmel |Hinricus Rudolph Schurig |Carolus de Metzsch-Reichenbach |Conradus Gulielmus de Rüger |Victor Alexander de Otto |Maximilianus Clemens Lotharius de Hausen |Henricus Gustavus de Beck |Rudolphus Heinze |Ricardus Lipinski |Georgius Gradnauer |Gulielmus Buck |Ericus Zeigner |Rudolphus Heinze |Alfredus Fellisch |Maximilianus Heldt |Gulielmus Bünger |Gualtherius Schieck |Manfredus de Killinger |Martinus Mutschmann |Rudolphus Friedrichs |Maximilianus Seydewitz

Ab anno 1990

Curtius Biedenkopf |Georgius Milbradt |Stanislaus Tillich |Michael Kretschmer